- POLONIA major
- POLONIA majorseu inferior, Gall. lagrande Polonge, pars est ampla regni Poloniae, in eius occidua parte, qua in Boream tendit, Pomerellia et Pomerania, qua in occasum prona est, Electoratu Brandeburgicô et Silesiâterminatur. Meridionales eius fines Silesiam et minorem Poloniam respiciunt, Orientalesque mazoviae contigui sunt: Sunt autem in ea septem Palatinatus. In hac Nobilitas Poznaniae congregata, saeculô 15. restitutionem Calicis in Cena Domini acriter ursit, ab Episcopo Poznanionsi clusa. Posteâ Fratribus qui Bohemiâ tum pulsi, quamplurimi Poznaniam, Curmicum, et Szamotuliam appulêre, Andreas Comes a Gorlta, Castellanus Poznaniensis, sacra publice Poznaniae administrandi potestatem dedit, A. C. 1547. cui coetui, post varias persecutiones: Pastor obtigit A. C. 1550 Georgius Israel, et patronus insignis Iacobus Ostrorogius Comes, A. C. 1568. exstinctus: postquam Confessionem fidei, nomine Ecclesiarum, Regi obtulisset, A. C. 1564. Hae postea quo maiori vinculô cum Lithuanicis unirentur, Consensus in Synodo Petricoviensi, A. C. 1578. initus est, et Synodô Uladislaviensi A. C. 1583. consirmatus. Quae sequuta vide apud Laetum, Eput. Hist. Univ. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.